| Varro, Michel De motu tractatus 1584 | ||||||
|
22
uetur, maiorem vim mouendi habet. Ita illud idem
quod magis contra nutum suum mouetur, maiorem
vim resistendi habet. E contrario verò quo vis quæ
libet minorem motum in alieno subiecto ciere ni
tetur, eo faciliùs illud mouebit.
Tarditate igitur motus, resistentia in infinitum
minui potest: minuta verò resistentia vis contrariæ
effectus augetur, ita vt vis quæ per se minima est, in
contrariam cui plurimum diminuta sit, resistentia
maximè agat. Perinde igitur est, si vis mouens ma
gna sit, mouenda verò parua, ac si illa celeriter fera
tur, hæc verò tardè: quantum enim vis mouens si ma
gna fuerit in mouendam minorem poterit, tantum
vis parua celeriter mota in magnam tardè motam
poterit. Si igitur velimus vt vis parua magnam mo
ueat, eas ita collocare oportet, vt quantum magna
paruam superat, tantum illi de motus celeritate de
trahatur, & aliquid ampliùs. Si enim tanta sit tardi
tas motus vis vnius, respectu motus vis alterius, quan
ta est proportio vis illius, ad hanc non fiet motus: vt
si pondus A quatuor librarum cum pondere B libræ
vnius committatur: sintque ita connexa, vt dum
A vno spatio mouebitur, B quatuor spatiis mouea
tur, ita vt motus A quadruplo tardior sit motu B non
fiet motus, quia quantum A excedit B pondere tan
tùm deficit motus tarditate.