21
maior, minor aut æqualis dicitur: & quo minori tem­
pore
idem spatium absoluitur, eo maior est, vel quo
maius
spatium eodem tempore.

Vt igitur motus magnus dicatur, perinde est si
paruo
tempore fiat, aut magno spatio.

Quod autem maiorem motum ciere potest illud,
vis
maior dicitur, quòd minorem minor.

Vis autem seu mouendi potentia in eodem sub­
iecto
certa & finita est. Quęlibet enim res vi natura­
li
prędita, si à loco naturali absit, suóque arbitrio con­
mittatur, certo tempore redit. Est enim certum
in
rerum natura quanto tempore libræ vnius pondus
deorsum
sponte sua delatum, miliare vnum aut duo
conficiat
pro ratione materię, vel quantum spatij
na
vel duabus horis percurrat. Id verò quantum sit,
hominum
industria nondum quod sciam explora­
tum
est: aliâs autem id demonstrare conabimur.

Mouendi verò potentia in alieno subiecto infi­
nita
est, hoc est, in infinitum augeri vel minui potest,
quoniam
in finita auctione & diminutione est resi­
stentia
: tanta enim est, quanta est in eodem subiecto
vis
: quantúsque motus illius est vis alterius respectu.
Quo igitur vis quæ alienum subiectum mouere ni­
titur
, illud magis mouere nitetur, eo minùs illud
mouere
poterit, maior enim erit illius resistentia.
Quemadmodum enim quod magis nutu suo mo­