6
sunt. Idem de cæteris corporibus vniuersi dici po­
test
. Neque enim faciliùs ex globo lunæ particulam
abstrahas
, quàm ex terra glebam.

Aer autem nullum proprium habet locum natu
ralem
, sed vbique esse potest, cùm rerum omnium
locus
vniuersalis esse videatur: de quo dubitari po­
test
an sit infinitus, cùm omnia contineat, à nulla re
verò
totus comprehendatur, sed hæc disputatio non
est
huius loci.

Etsi autem nullum proprium habet locum natu
ralem
, neque leuis aut grauis sit: leuis tamen esse vi­
detur
, cùm grauis non sit, nec ægrè se moueri patia­
tur
. Itaque si quo modo ita constitutus sit, vt rem
liquam
, quò minùs ad locum suum naturalem per­
uenire
possit, impediat, tum per expressionem seu
ἔκθλιψιν, ab ea eiicietur, in eiúsque locum succedet,
vt
fit in aqua, cùm ei introducitur. Quæ quidem ἔκ­
θλιψις iis etiam accidit quæ loco naturali gaudent,
cùm
sese mutuò impediunt, ne ad illum ferantur.
Præsertim verò in liquidis locum habet, quorum
partes
facilius mouentur, quàm rerum cohærentium
& compactarum. Inde accidit vt quicquid liquidis
immergitur
, tantò fiat in illis leuius quàm grauius,
est
moles eiusdem liquoris ipsorum moli æqualis.
Sed hæc de loco naturali fusiùs à nobis alibi medita­
ta, obiter hîc attigisse sufficiat, vt intelligatur quid