| Schott, Gaspar Mechanica Hydraulicopneumatica 1657 |
|
56
Sit enim vas AB, habens in seipso
tres siphones inflexos C, D, E, in ven
tre occultatos, quorum altera quidem
crura sint ad fundum vasis, altera ve
rò extra ferantur in canales efforma
ta; atque eorum extremis apponantur
vasa F, H, G, quorum fundum distet
ab osculis, quantum ad aquæ fluxum sa
tis sit. Omnia verò comprehendantur
alio quodam vase, tanquam basi KLMN,
quæ canalem X habeat. Et siphonis
quidem C curvit as sit ad fundum va
sis; siphonis verò D curvitas ad di
midium altitudinis ejus & siphonis E
ad ipsum collum. Si igitur in vas AB
aquam infundamus, à principio quidem
fluet per siphonem C, quoniam cur
vitas ipsius est ad fundum. Quòd si
intermittamus, evacuabitur humidum
infusum per canalem X, & vas F relin quetur aqua plenum, siphonis
verò C reliqua pars aëre plena erit. Rursum cùm aquam infunda
mus, non procedet per siphonem C, propterea quòd aër in eo contine
tur inter aquam infusam, & eam quæ est in vase F. Ascendet ergo
humidum usque ad siphonis D curvitatem, quæ est ad dimidium alti
tudinis vasis; & tunc fluere incipiet: sed inter missione facta, rursus
idem continget quod in siphone C jam dictum est. Eadem & in si
phone E intelligantur. Oportebit autem humidum sensim infunde
re, nè aër, qui in siphonibus comprehensus est, summa vi expellatur.
Hæc Hero; Quæ tamen, & quidem optimè, atque ex Hydro
pnevmaticæ artis principijs, Salomon Caus in suis hydraulicis,
seu lib. 1. de viribus motricibus, reprehendit, dicens effluere
aquam per siphonem C, etiam post secundam infusionem in
tra vas, eò quòd aër contentus intra siphonem C pellatur ab
aqua extra inferius osculum, erumpatque extra aquam vasis F