| Schott, Gaspar Mechanica Hydraulicopneumatica 1657 |
|
35
1. ait, se, cúm indigeret determi
nato perpendiculo infra vas de
scendente, nec locum haberet
ad demittendum perpendicula
riter tubum, multis viis tentasse,
vt defectum suppleret; præcipuè
verò duabus memoratis, nimi
rum inclinando primùm, deinde
in helicem convolvendo tubum
requisitæ longitudinis; sed nun
quam desideratum effectum fu
isse consecutum, nec vnquam
ascendisse aquam ad maiorem
altitudinem quàm erat perpen
diculum tubi inclinati, aut tor
tuosi. Demisit etiam infra vas
canalem capaciorem, licet bre
viorem illo, qui erat supra vas:
præterea loco vnius longioris
demisit multos breviores, qui si
mul superabant longitudinem
superioris; sed vano semper labore. Adeo sui juris tenax est
Natura, & vt non fallit nos in suis operationibus, ita nec falli à
nobis vult. Infrà tamen Classe 1. cap. 1. Machina 7. Modum do
cebo elevandi aquam ad quamvis altitudinem perpendiculis bre
vibus multiplicatis, sed vtrisque, descendentis nimirum & ascen
dentis aquæ. Notandum præterea est hoc loco, Tubum OI,
aut CI, posse esse quantævis longitudinis, vt infrà iterum dicam
§. IX. Quomodo autem vi attractiva & expulsiva simul elevari
possit aqua ad maiorem altitudinem quàm sit perpen
diculum aquæ descendentis, dicemus infrà
Protheoria II.