8
Tertij denique generis Hydraulico-pnevmaticas. Quoniam
igitur
pleræque Machinæ, quas producimus, huiusmodi sunt,

hoc est, aquæ & aëris subsidio constructæ; ideo Hydraulico­
pnevmaticas, vt dicebam, appellamus hoc Opere traditas
Machinas
. Dico, plerasque aquæ & aëris subsidio esse con­
structas;
non omnes: sunt enim & purè hydraulicæ multæ, &
purè
pnevmaticæ non paucæ; imò nonnullæ, quæ licet aquæ au­
xilio
fiant, hydraulicæ tamen propriè ac rigorosè, juxta sensum
expositum
, censeri non possunt, vt videbis in Operis decursu,
& ex Machinarum indice apparebit.

Machinæ
huius
Ope­
ris
pleræque
sunt hydrau­
lico-pnev­
maticæ.

SCRIPTORES HYDRAVLICORVM,
ET
PNEVMATICORVM.

SCriptores quod attinet, qui de Hydraulicis, Pnevmaticis­
que quoquo modo scripserunt, & ad manus meas pervene­
runt
, sunt sequentes, Alphabeti ordine. Archimedes, Atha­
nasius Kircherus, Augustinus Ramellus, Benedictus Ca­
stellus, Daniel Lipstorpius, Daniel Schvventerus, Evan­
gelista
Torricellus, Galilæus Galilæi, Gaspar Ens, Ge­
orgius Agricola, Georgius Philippus Harstorfferus, Ge­
orgius Valla, Hero Alexandrinus, Hieronymus Carda­
nus, Iacobus Besson, Ioannes Baptista Porta, Ioannes Ba­
ptista
Balianus, Ioannes Baptista Aleottus, Ioannes Iaco­
bus Weckerus, Ioannes Leurechon, Iosephus Ceredus,
Ioannes Branca, Marinus Ghetaldus, Marinus Mersen­
nus, Marius Bettinus, Nicolaus Cabæus, Petrus Herigo­
nius, Raphaël Magiottus, Robertus Valturius, Rober-