4
animi voluptate spectant atque mirantur ij, qui
ex
omnibus Vrbis & Orbis partibus ad ipsum visen­
dum
accurrunt Viri Principes ac Litter ati, avidé­
que
scire desiderant, & Machinarum constructa­
rum
rationes, & machinalium motionum causas. Ho­
rum
desiderìo vt satisfacerem, omnium dicti Musej
Machinarum
fabricam & quasi anatomiam edoce­
re
, aut alicubi jam ab ipso Auctore edoctam enarrare,
brevi
opusculo aggressus sum. Quod dum faciebam,
tam
multa ejusdem argumenti animo calamóque occur­
rebant
, quæ alibi videram, legeram, excogitaveram
ipse
, nec vulgaria, nec injucunda, vt difficiliùs mihi
fuerit
sistere, quàm prosequi inceptum cursum; nec mi­
nor
in non seribendo, quàm in scribendo labor subeun­
dus
: multóque plurafuerunt omittenda, quàm char­
committenda, vt sumptibus & tempori parceretur.

Museum
Kircheria­
num.

OPERIS DIVISIO.

Cùm verò vt in aliis scientiis & artibus, ita in Hydrauli­
cis
atque Pnevmaticis, vel maximè Praxis & Theoria

conjunctionem ita ambiant, vt vna si alteram destituat, meri­
vtraque cadat; & nec sola Praxis suam sine Theoria obtine­
at
existimationem, nec sine Praxisola suam Theoria; vtramque;
coniungendam
putavi; præsertim cùm vix vllum id hactenus
factitasse
videam, tuque mecum perspicies, Lector, sievolves,