169
solubile.) Dico, I esse foramen quæsitum. Quoniam enim
aqua
C ad aquam G, est ut E ad H; & aqua G ad aquam
I
, est ut H ad F, ex constructione & operatione facta; erit
ex
æquo etiam aqua C ad aquam I, ut E ad F, per vige­
simam secundam Quinti Euclidis.

CAPUT VI.

De Aëris gravitate, rarefactione, &
condensatione
.

QUoniam in Pneumaticis ac Hydropneumaticis Ma­
chinis
magni refert, aëris naturalis pondus seu gra­
vitatem
, rarefactique ac condensati quantitatem ae
vires
cognoscere; de ijs nonnihil parergi loco ad­
dendum
hîc censui. Sit itaque

Propositio I.

Aëris gravitatem invenire.

TAmetsi aêr levis sit inter reliqua elementa, suaque levitate

sursum
tendat, ut sit supra terram & aquam; admixtum
tamen
habet aliquid gravitatis. Patet ex eo, quòd folles lu­
sorij
aëre addensato bene inflati, ut & vesicæ inflatæ, plùs pon­
derent
, quàm flaccidi, ut exquisita trutina aut libra deprehen­
di
potest. P. Joannes Baptista Ricciolus Tomo 1. Almgesti
Novi
lib. 2. cap. 5. num. 4. ait expendisse se vesicam bovinam
quæ
flaccida erat scrupulorum 4, & granorum 4, & deprehen­
disse
inflatam fuisse scrupulorum 4, & granorum 6. Quare
aër additus per inflationem, appendebat grana 2. Marinus
Mersennus in Phænomenis suis Proposit. XXIX. asserit, se Geo­
metris
præsentibus & adjuvantibus, ponderasse bilance Æo­
lopilam æneam (qualem describimus infrà Parte 2. Classe 1. cap. 3.
Machina
6.) satis calefactam, & propemodum candentem,