| Schott, Gaspar Mechanica Hydraulicopneumatica 1657 | ||||||
|
Lex descen
sus aquæ è
tubo expli
catur.
Corollarium IV.

COlligitur quartò, Aquam è foramine B efflue
re eò majori velocitate, quò altior fuerit tu
bus. Ratio est, quia quò altior est tubus, eò ma
jorem velocitatem adquirit prima pars aquæ de
scendentis in suo descensu, & consequenter reli
quæ subsequentes; item quò altior est tubus, eò
altior est columna aquea premens apud B. ideo
que eò vehementiùs premit apud idem B. Vide
quæ diximus Proposit. VI.
Aqua è tu
bo eò velo
ciùs effluit,
quò altior
est tubus.
Corollarium V.
COlligitur quintò, Aquam ex æqualibus tubis, quoad fora
mina & altitudines, effluere æquali velocitate.
Aqua ex æ
qualibus tu
bis quoad o
mnia, æqua
li velocita
te effluit,
Propositio X. Theorema II.
Velocitates motus aquæ descendentis & effluentis per
tubos æqualium foraminum, sed inæqualium altitu
dinum, habent subduplicatam rationem
altitudinum.

ESto tubus AB altus uno pede, & alius CD al
tus quatuor pedibus, sed uterque æqualium
foraminum, sive semper, sive non semper pleni, è
quibus effluat aqua inæquali velocitate, juxta di
cta Propositione præcedente, Corollario IV. Dico,
velocitates motus & effluxus aquarum esse in sub
duplicata ratione tuborum, hoc est, aquam per
tubum CD descendere, & effluere duplo velo
ciùs, quàm per tubum AB. Quoniam enim aquæ
motus per tubos æmulatur leges gravium descen
dentium motu naturali, per dicta Proposit. IX.
præcedente, hoc est, crescit in velocitate secun-