86
cunque ratione longius crure interno, sed necessarium omnino
est
ut perpendiculum externi cruris longius sit perpendiculo in­
terni
, juxta dicta suprà Protheoria I. §. VI.

Aqua inæ­
quali
cele­
ritate
efflu­
it
ex crure
externo
si­
phonis
,

Secunda Proprietas.

Si crus externum FN decurtetur in K, & internum tan­
gat
ferè fundum in E, & ex ore K extrahatur aer; sequetur
aqua
usque ad os K, propter vacui metum, & tota ferè effluet,
donec
nimirum perveniat suprema aquæ superficies usque ad oscu­
lum
E. Ratio est, quia perpendiculum cruris externi longius
est
quàm interni. At postquam aqua pervenerit usque ad oscu­
lum
E, nihil amplius effluit, quia perpendicula FE, FK sunt
æqualia
. Hærebit ergo aqua in æquilibrio in utroque crure.

Tertia Proprietas.

Si crus externum FN decurtetur in H, & internum sit
infra
lineam LM, aut pertingat solummodò usque ad dictam
lineam;
vas tamen sit plenum usque ad lineam CD, aut saltem
aqua
sit supra lineam LM; effluet aqua per os H, donec supre­
ma
aquæ vasis superficies perveniat usque ad lineam LM, & non
ampliùs
. Ratio est, quia antequam dicta aquæ superficies per­
veniat
ad lineam LM, perpendiculum cruris externi est sem­
per
longius perpendiculo cruris interni; quando verò descendit
jam
ad dictam lineam, ambo perpendicula sunt æqualia. Fluxus
porrò
difformitas quoad celeritatem aut tarditatem eadem est,
quæ
antea.

Quarta Proprietas.

Si crus externum decurtetur in G, ut sit ejusdem altitudi­
nis
supra Horizontem cum superficie humidi CD, & aqua at­
trahatur
in G; nihil effluet, quia perpendicula sunt æqualia:
quare
aqua hærebit in æquilibrio in utroque crure.

Corollarium I.

Ex his colligitur primò, Si vas sit plenum solummodò usque

ad
lineam LM, & siphonis crus externum decurtetur in H, vel
G, vel O, internum verò pertingat usque ad fundum; nihil
posse
effluere ex crure externo.