78

Propositione
. II.
præcedentis;
ac pro­
inde
per Propr. III.
cap. 1. aqua AB ex­
pellet
aquam CB,
non
quidem per pres­
sionem
, sed per at­
tractionem;
hoc est,
efflueta qua AB, se­
cumque
trahetaquam
CB, & quidem to­
tam
, tum propter
rationem
dictam,
tum
detur vacu­
um
in siphone.

figure

Annotatio I.

MOnuit hîc P. Athanasius Kircherus, ea quæ diximus hoc loco, so­
lùm
esse intelligenda in eo casu, in quo tubi ABC laxior portio BC
inferiùs est clausa, solo foramine I. relicto. Si enim totum orificium
pertum
fuerit; aqua nulla ratione sistipoterit quin effluat secumque tra­
hat
aquam cruris BA. Rationem adsignat, quia quando solum fora­
men
I est apertum, sola columna aquea BI in fig. I. habet rationem per­
pendiculi
, quòd solum illa premat supra I. At quando totum orifi­
cium
est apertum, tota aqua BHICG habet rationem perpendiculi,
quia
tota premit supra orificium apertum, ac proinde æquivalet pluribus
perpendiculis
æqualibus perpendiculo BI; quæ simul sumpta superant
perpendiculum
longius BA. Addidit, hæc se longa experientia didicisse.

Opportuna monitio, nec menti meæcontraria. Puto tamen,
quam
ex orificio CI penitus aperto effluere non tam obrationem adsig­
natam
, quàm quòd aëri facillimus pateat ingressus ob laxitatem orificij;
quo
ingrediente discontinuatur aqua, & per vtrumque orificium apertum
effluit
.