| Newton, Isaac Philosophia naturalis principia mathematica 1713 | ||||||
|
480
hibentur, quam solent motus Planetarum per eorum Theovias. Et
propterea Orbes Cometarum per hanc Theoriam enumerari pos
sunt, & tempus periodicum Cometæ in quolibet Orbe revolventis
tandem sciri, & tum demum Orbium Elliptieorum latera trans
versa & Apheliorum altitudines innotescent.
Cometa retrogradus qui apparuit anno 1607, descripsit Orbem
cujus Nodus ascendens (computante Halleio) erat in 8 20gr. 21′.
Inclinatio plani Orbis ad planum Eclipticæ erat 17gr. 2′. Peri
helium erat in = 2gr. 16′, & distantia perihelia a Sole erat 58680,
existente radio Orbis magni 100000. Et Cometa erat in Peri
helio Octob.16d. 3h. 50′. Congruit hic Orbis quamproxime cum
Orbe Cometæ qui apparuit anno 1682. Si Cometæ hi duo fue
rint unus & idem, revolvetur hic Cometa spatio annorum 75, &
axis major Orbis ejus erit ad axem majorem Orbis magni, ut
√c:75X75 ad 1, seu 1778 ad 100 circiter. Et distantia aphe
lia Cometæ hujus a Sole, erit ad distantiam mediocrem Terræ a
Sole, ut 35 ad 1 circiter. Quibus cognitis, haud difficile fuerit
Orbem Ellipticum Cometæ hujus determinare. Atque hæc ita
se habebunt si Cometa, spatio annorum septuaginta quinque, in
hoc Orbe posthac redierit. Cometæ reliqui majori tempore re
volvi videntur & altius ascendere.
Cæterum Cometæ, ob magnum eorum numerum, & magnam
Apheliorum a Sole distantiam, & longam moram in Apheliis, per
gravitates in se mutuo nonnihil turbari debent, & eorum eccen
tricitates & revolutionum tempora nunc augeri aliquantulum,
nunc diminui. Proinde non est expectandum ut Cometa idem,
in eodem Orbe & iisdem temporibus periodicis, accurate redeat.
Sufficit si mutationes non majores obvenerint, quam quæ a causis
prædictis oriantur.
Et hinc ratio redditur cur Cometæ non comprehendantur Zo
diaco (more Planetarum) sed inde migrent & motibus variis in
omnes cœlorum regiones ferantur. Scilicet eo fine, ut in Apheliis
suis ubi tardissime moventur, quam longissime distent ab invicem
& se mutuo quam minime trahant. Qua de causa Cometæ qui
altius descendunt, adeoque tardissime moventur in Apheliis, de
bent altius ascendere.
Cometa qui anno 1680 apparuit, minus distabat a Sole in Peri
helio. suo quam parte sexta diametri Solis; & propter summam
velocitatem in vicinia illa, & densitatem aliquam Atmosphæræ So
lis, resistentiam nonnullam sentire debuit, & aliquantulum retar-