21
nihil: subducantur aliæ partes duæ, & fiet motus duarum partium
in
plagam contrariam: & sic de motu corporis Bpartium sex sub­
ducendo
partes quatuordecim, fient partes octo in plagam contra­
riam
. Quod si corpora ibant ad eandam plagam, Avelocius cum
partibus
quatuordecim, & Btardius cum partibus quinque, & post
reflexionem
pergebat Acum quinque partibus; pergebat Bcum qua­
tuordecim, facta translatione partium novem de Ain B.Et sic
in
reliquis. A congressu & collisione corporum nunquam muta­
batur
quantitas motus, quæ ex summa motuum conspirantium &
differentia
contrariorum colligebatur. Nam errorem digiti unius
& alterius in mensuris tribuerim difficultati peragendi singula
satis
accurate. Difficile erat, tum pendula simul demittere fic, ut
corpora
in se mutuo impingerent in loco infimo AB; tum loca s,
knotare, ad quæ corpora ascendebant post concursum. Sed & in
ipsis
pilis inæqualis partium densitas, & textura aliis de causis irre­
gularis
, errores inducebant.

LEGES
MOTUS

Porro nequis objiciat Regulam, ad quam probandam inventum
est
hoc experimentum, præsupponere corpora vel absolute dura
esse
, vel saltem perfecte elastica, cujusmodi nulla reperiuntur in
compositionibus
naturalibus; addo quod Experimenta jam descrip­
ta
succedunt in corporibus mollibus æque ac in duris, nimirum a
conditione
duritiei neutiquam pendentia. Nam si Regula illa in
corporibus
non perfecte duris tentanda est, debebit solummodo
reflexio
minui in certa proportione pro quantitate vis Elasticæ. In
Theoria
Wrenni& Hugeniicorpora absolute dura redeunt ab invi­
cem
cum velocitate congressus. Certius id affirmabitur de perfecte
Elasticis. In imperfecte Elasticis velocitas reditus minuenda est si­
mul
cum vi Elastica; propterea quod vis illa; (nisi ubi partes cor­
porum
ex congressu læduntur, vel extensionem aliqualem quasi sub
malleo
patiuntur,) certa ac determinata sit (quantum sentio) faci­
atque
corpora redire ab invicem cum velocitate relativa, quæ sit ad
relativam
velocitatem concursus in data ratione. Id in pilis ex lana
arcte
conglomerata & fortiter constricta sic tentavi. Primum demit­
tendo
Pendula & mensurando reflexionem, inveni quantitatem vis
Elasticæ; deinde per hanc vim determinavi reflexiones in aliis ca­
sibus
concursuum, & respondebant Experimenta. Redibant semper
pilæ
ab invicem cum velocitate relativa, quæ esset ad velocitatem
relativam
concursus ut 5 ad 9 circiter. Eadem fere cum velocitate
redibant
pilæ ex chalybe: aliæ ex subere cum paulo minore: in vi­
treis
autem proportio erat 15 ad 16 circiter. Atque hoc pacto Lex
tertia
quoad ictus & reflexiones per Theoriam comprobata est, quæ
cum
experientia plane congruit.