387
ratione differentiarum, fiet milliarium (31 7/18). Nam tarditas Pen­
duli
sub Æquatore defectum gravitatis arguit; & quo levior est
materia
eo major esse debet altitudo ejus, ut pondere suo mate­
riam
sub Polis in æquilibrio sustineat.

LIBFR
TERTIUS
.

Hinc figura umbræ Terræ per Eclipses Lunæ determinanda, non
erit
omnino circularis, sed diameter ejus ab oriente in occidentem
ducta
major erit quam diameter ejus ab austro in boream ducta,
excessu
55″ circiter. Et parallaxis maxima Lunæ in Longitudi­
nem
paulo major erit quam ejus parallaxis maxima in Latitudi­
nem
. Ac Terræ semidiameter maxima erit podum Parisiensium
19767630, minima pedum 19609820 & mediocris pedum 196887251
quamproxime.

Cum gradus unus mensurante Picartosit hexapedarum 57060,
mensurante
vero Cassinosit hexapedarum 57292: suspicantur ali­
qui
gradum unumquemque, pergenda per Galliesaustrum versus
majorem
esse gradu præcedente hexapedia plus minus: 72, seu
parte
octingentesima gradus unius; existente Perra Sphæroide ob­
longa
cujus partes ad polos sunt altissimæ. Quo posito, corpora
omnia
ad polos Terræ leviora forent quam ad Æquatorem, &
altitudo
Terræ ad polos superaret altitudinem ejus ad æquatorem
milliaribus fere 95, & pendula isochrona longiora forent ad Æ­
quatorem quem in Observatorio Regio Parisieusiexcessu semissis
digiti
circiter; ut conserenti proportiones hic positas cum pro­
portionibus
in Tabula præcedente positis, facile constabit. Sed
& diameter umbræ Terræ quæ ab austro in boream ducitur, ma­
jor
foret quam diameter ejus quæ ab oriente in occidentem duci­
tur
, excessu 2′. 46″, seu parte duodecima diametri Lunæ. Qui­
bus
omnibus Experientia contrariatur. Certe Cassinus,definiendo
gradum
unum esse hexapedarum 57292, medium inter mensuras
suas
omnes, ex hypothesi de æqualitate graduum assumpsit. Et
quamvis
Picartusin Galliælimite boreali invenit gradum paulo
minorem
esse, tamen Norwoodusnoster in regionibus magis bore­
alibus
, mensurando majus intervallum, invenit gradum paulo majo­
rem
esse quam Cassinusinvenerat. Et Cassinusipse mensuram Picarti,
ob
parvitatem intervalli mensurati, non satis certam & exactam esse
judicavit
ubi mensuram gradus unius per intervallum longe majus
definire
aggressus est. Differentiæ vero inter mensuras Cassini, Pi­
carti,& Norwoodisunt prope insensibiles, & ab insensibilibus ob­
servationum
erroribus facilo oriri potuere, ut Nutationem axis
Terræ
præteream.