| Newton, Isaac Philosophia naturalis principia mathematica 1713 | ||||||
|
362
PROPOSITIONES.
[...]
PROPOSITIO I. THEOREMA I.
Vires, quibus Planetæ Circumjoviales perpetuo retrahuntur à me
tibus rectilineis & in Orbibus suis retinentur, respicere cen
trum Jovis, & esse reciproce ut quadrata distantiarum loco
rum ab eodem centro.
PAtet pars prior Propositionis per Phænomenon primum, &
Propositionem secundam vel tertiam Libri primi: & pars
posterior per Phænomenon primum, & Corollarium sextum Pro
positionis quartæ ejusdem Libri.
Idem intellige de Planetis qui Saturnum comitantur, per Phæ
nomenon secundum.
PROPOSITIO II. THEOREMA II.
Vires, quibus Planetæ primarii perpetuo retrahuntur à motibus
rectilineis, & in Orbibus suis retinentur, respicere Solem, &
esse reciproce ut quadrata distantiarum ab ipsius centro.
Patet pars prior Propositionis per Phænomenon quintum, &
Propositionem secundam Libri primi: & pars posterior per Phæ
nomenon quartum, & Propositionem quartam ejusdem Libri.
Accuratissime autem demonstratur hæc pars Propositionis per
quietem Apheliorum. Nam aberratio quam minima à ratione
duplicata (per Corol. 1. Prop. XLV. Lib. I.) motum Apsidum in
singulis revolutionibus notabilem, in plunibus enormem efficere
deberet.