328
Corol. 7, Prop.XXXV. In motibus tardis resistentia potest esse pau­
lo
minor, propterea quod figura Globi paulo aptior sit ad motum
quam
figura Cylindri eadem diametro descripti. In motibus ve­
locibus
resistentia potest esse paulo major, propterea quod elasti­
citas & compressio fluidi non augeantur in duplicata ratione ve­
locitatis
. Sed hujusmodi minutias hic non expendo.

DE MOTU
CORPORUM

Et quamvis Aer, Aqua, Argentum vivum & similia fluida, per
divisionem
partium in infinitum, subtiliarentur & fierent Media in­
finite
fluida; tamen globis projectis haud minus resisterent. Nam
resistentia
, de qua agitur in Propositionibus præcedentibus, oritur
ab
inertia materiæ; & inertia materiæ corporibus essentialis est &
quantitati
materiæ semper proportionalis. Per divisionem partium
fluidi
, resistentia quæ oritur a tenacitate & frictione partium, di­
minui
quidem potest: sed quantitas materiæ per divisionem par­
tium
ejus non diminuitur; & manente quantitate materiæ, manet
ejus
vis inertiæ cui resistentia, de qua hic agitur, semper proportio­
nalis
est. Ut hæc resistentia diminuatur, diminui debet quantitas
materiæ
in spatiis per quæ corpora moventur. Et propterea spa­
tia
Cœlestia, per quæ globi Planetarum & Cometarum in omnes
partes
liberrime & absque omni motus diminutione sensibili per­
petuo
moventur, fluido omni corporeo destituuntur, si forte vapo­
res
longe tenuissimos & trajectos lucis radios excipias.

Projectilia utique motum cient in fluidis progrediendo, & hic
motus
oritur ab excessu pressionis fluidi ad projectilis partes anti­
cas
supra pressionem ad ejus partes posticas, & non minor esse po­
test
in Mediis infinite fluidis quam in Aere, Aqua, & Argento vivo
pro
densitate materiæ in singulis. Hic autem pressionis excessus,
pro
quantitate sua, non tantum motum ciet in fluido, sed etiam agit
in
projectile ad motum ejus retardandum: & propterea resi­
stentia
in omni fluido, est ut motus in fluido a projectili excita­
tus
, nec minor esse potest in Æthere subtilissimo pro densitate
Ætheris, quam in Aere, Aqua, & Argento vivo pro densitatibus
horum
fluidorum.