5
centro vis gravitantis) sive alia aliqua quæ non apparet. Mathe­
maticus
duntaxat est hic conceptus. Nam virium causas & sedes phy­
sicas
jam non expendo.

Est igitur vis acceleratrix ad vim motricem ut celeritas ad mo­
tum
. Oritur enim quantitas motus ex celeritate ducta in quanti­
tatem
materiæ, & vis motrix ex vi acceleratrice ducta in quantita­
tem
ejusdem materiæ. Nam summa actionum vis acceleratricis in
singulas
corporis particulas est vis motrix totius. Unde juxta
superficiem
Terræ, ubi gravitas acceleratrix seu vis gravitans in
corporibus
universis eadem est, gravitas motrix seu pondus est ut
corpus
: at si in regiones ascendatur ubi gravitas acceleratrix fit mi­
nor
, pondus pariter minuetur, eritque semper ut corpus in
gravitatem
acceleratricem ductum. Sic in regionibus ubi gravitas
acceleratrix duplo minor est, pondus corporis duplo vel triplo
minoris
erit quadruplo vel sextuplo minus.

Porro attractiones & impulsus eodem sensu acceleratrices & mo­
trices
nomino. Voces autem Attractionis, Impulsus, vel Propen­
sionis
cujuscunQ.E.I. centrum, indifferenter & pro se mutuo pro­
miscue
usurpo; has vires non Physice sed Mathematice tantum con­
siderando
. Unde caveat lector, ne per hujusmodi voces cogitet me
speciem
vel modum actionis causamve aut rationem Physicam ali­
cubi
definire, vel centris (quæ sunt puncta Mathematica) vires
vere
& Physice tribuere; si forte aut centra trahere, aut vires cen­
trorum
esse dixero.

Scholium.

Hactenus voces minus notas, quo sensu in sequentibus acci­
piendæ
sint, explicare visum est. Nam Tempus, Spatium, Locum
& Motum, ut omnibus notissima, non definio. Notandum tamen, quod
vulgus
quantitates hasce non aliter quam ex relatione ad sensibilia
concipiat
. Et inde oriuntur præjudicia quædam, quibus tollendis
convenit
easdem in absolutas & relativas, veras & apparentes, ma­
thematicas
& vulgares distingui.

I. Tempus Absolutum, verum, & mathematicum, in se & natura
sua
absque relatione ad externum quodvis, æquabiliter fluit, alioque
nomine
dicitur Duratio: Relativum, apparens, & vulgare est sensibilis
& externa quævis Durationis per motum mensura (seu accurata
seu
inæquabilis) qua vulgus vice veri temporis utitur; ut Hora,
Dies
, Mensis, Annus.