104
atque angulum X (æquationem secundam) ad angulum Z (æqua­
tionem
maximam secundam) ut est cubus sinus anguli T ad cubum
Radii
. Angulorum T, V, X vel summæ T+X+V, si angulus
T
recto minor est, vel differentiæ T+X-V, si is recto major est
rectisQ.E.D.obus minor, æqualem cape angulum BHP(motum
medium
æquatum;) &, si HPoccurrat Ellipsi in P,acta SPab­
scindet
aream BSPtempori proportionalem quamproxime. Hæc
Praxis
satis expedita videtur,
figure
propterea
quod angulorum per­
exiguorum
V & X (in minutis
secundis
, si placet, positorum)
figuras
duas tersve primas in­
venire
sufficit. Sed & satis ac­
curata
est ad Theoriam Planeta­
rum
. Nam in Orbe vel Martis
ipsius
, cujus Æquatio centri ma­
xima
est graduum decem, error
vix
superabit minutum unum
secundum
. Invento autem angulo motus medii æquati BHP,an­
gulus
veri motus BSP& distantia SPin promptu sunt per
Wardimethodum notissimam.

DE MOTU
CORPORUM

Hactenus de Motu corporum in lineis Curvis. Fieri autem po­
test
ut mobile recta descendat vel recta ascendat, & quæ ad istius­
modi Motus spectant, pergo jam exponere.