100

DE MOTU
CORPORUM

Corollarium.

Hinc area Ellipseos, quæ radio ab umbilico ad corpus mobile
ducto
describitur, non prodit ex dato tempore, per æquationem
finitam;
& propterea per descriptionem Curvarum Geometrice ra­
tionalium
determinari nequit. Curvas Geometrice rationales ap­
pello
quarum puncta omnia per longitudines æquationibus defiNI­
tas
, id est, per longitudinum rationes complicatas, determinari
possunt;
cæterasque (ut Spirales, Quadratrices, Trochoides) Geo­
metrice
irrationales. Nam longitudines quæ sunt vel non sunt ut
numerus
ad numerum (quemadmodum in decimo Elementorum)
sunt
Arithmetice rationales vel irrationales. Aream igitur Ellipseos
tempori
proportionalem abscindo per Curvam Geometrice irratio­
nalem
ut sequitur.

PROPOSITIO XXXI. PROBLEMA XXIII.

Corporis in data Trajectoria Elliptica moti invenire locum ad
tempus
assignatum.

Ellipseos APBsit Avertex principalis, Sumbilicus, & O
centrum
, sitque Pcorporis locus inveniendus. Produc OAad G,
ut
sit OGad OAut OAad OS.Erige perpendiculum GH,centroque
figure
O& intervallo OGdescribe circulum EFG,& super regula GH,
ceu
fundo, progrediatur Rota GEFrevolvendo circa axem
suum
, & interea puncto suo Adescribendo Trochoidem ALI.