| Newton, Isaac Philosophia naturalis principia mathematica 1713 | ||||||
|
suarum fundamentum desumunt ab Hypothesibus, etiamsi deinde
secundum leges Mechanicas accuratissime procedant; Fabulam qui
dem elegantem forte & venustam, Fabulam tamen concinnare di
cendi sunt.
Relinquitur adeo tertium genus, qui Philosophiam scilicet Ex
perimentalem profitentur. Hi quidem ex simplicissimis quibus
possunt principiis rerum omnium causas derivandas esse volunt:
nihil autem Principii loco assumunt, quod nondum ex Phænome
nis comprobatum fuerit. Hypotheses non comminiscuntur, neque
in Physicam recipiunt, nisi ut Quæstiones de quarum veritate dis
putetur. Duplici itaque Methodo incedunt, Analytica & Syn
thetica. Naturæ vires legesque virium simpliciores ex selectis
quibusdam Phænomenis per Analysin deducunt, ex quibus deinde
per Synthesin reliquorum constitutionem tradunt. Hæc illa est
Philosophandi ratio longe optima, quam præ ceteris merito am
plectendam censuit Celeberrimus Auctor noster. Hanc solam uti
Q.E.D.gnam judicavit, in qua excolenda atque adornanda operam
suam collocaret. Hujus igitur illustrissimum dedit Exemplum,
Mundani nempe Systematis explicationem e Theoria Gravitatis
felicissime deductam. Gravitatis virtutem universis corporibus in
esse, suspicati sunt vel finxerunt alii: primus Ille & solus ex Ap
parentiis demonstrare potuit, & speculationibus egregiis firmissi
mum ponere fundamentum.
Scio equidem nonnullos magni etiam nominis Viros, præjudiciis
quibusdam plus æquo occupatos, huic novo Principio ægre assen
tiri potuisse, & certis incerta identidem prætulisse. Horum famam vel
licare non est animus: Tibi potius, Benevole Lector, illa paucis ex
ponere lubet, ex quibus Tute ipse judicium non iniquum feras.
Igitur ut Argumenti sumatur exordium a simplicissimis & pro
ximis; despiciamus paulisper qualis sit in Terrestribus natura Gra
vitatis, ut deinde tutius progrediamur ubi ad corpora Cælestia, lon
gissime a sedibus nostris remota, perventum fuerit. Convenit jam
inter omnes Philosophos, corpora universa circumterrestria gra
vitare in Terram. Nulla dari corpora vere levia, jamdudum
confirmavit Experientia multiplex. Quæ dicitur Levitas relativa,
non est vera Levitas, sed apparens solummodo; & oritur a præ
pollente Gravitate corporum contiguorum.
Porro, ut corpora universa gravitant in Terram, ita Terra vicis
sim in corpora æqualiter gravitat; Gravitatis enim actionem esse
mutuam & utrinque æqualem, sic ostenditur. Distinguatur Terræ