EDITORIS
PRÆFATIO.

NEWTONIANÆ Philosophiæ novam tibi, Lector benevole,
diuQ.E.D.sideratam Editionem, plurimum nunc emenda­
tam
atque auctiorem exhibemus. Quæ potissimum conti­
neantur
in hoc Opere celeberrimo, intelligere potes ex Indicibus
adjectis
: quæ vel addantur vel immutentur, ipsa te fere docebit
Auctoris
Præfatio. Reliquum est, ut adjiciantur nonnulla de Me­
thodo
hujus Philosophiæ.

Qui Physicam tractandam susceperunt, ad tres fere classes re­
vocari
possunt. Extiterunt enim, qui singulis rerum speciebus Quali­
tates
specificas & occultas tribuerint; ex quibus deinde corporum
singulorum
operationes, ignota quadam ratione, pendere volue­
runt
. In hoc posita est summa doctrinæ Scholasticæ, ab Aristotele
& Peripateticis derivatæ: Affirmant utique singulos Effectus ex
corporum
singularibus Naturis oriri; at unde sint illæ Naturæ
non
docent; nihil itaQ.E.D.cent. Cumque toti sint in rerum no­
minibus
, non in ipsis rebus; Sermonem Q.E.D.m Philosophicum
censendi
sunt adinvenisse, Philosophiam tradidisse non sunt cen­
sendi
.

Alii ergo melioris diligentiæ laudem consequi sperarunt, rejecta
Vocabulorum
inutili farragine. Statuerunt itaque Materiam uNI­
versam
homogeneam esse, omnem vero Formarum varietatem, quæ
in
corporibus cernitur, ex particularum componentium simplicissi­
mis quibusdam & intellectu facillimis affectionibus oriri. Et recte
quidem
progressio instituitur a simplicioribus ad magis composita,
si
particularum primariis illis affectionibus non alios tribuunt mo­
dos
, quam quos ipsa tribuit Natura. Verum ubi licentiam sibi
assumunt
, ponendi quascunque libet ignotas partium figuras &
magnitudines
, incertosque situs & motus; quin & fingendi Fluida
quædam
occulta, quæ corporum poros liberrime permeent, omNI­
potente
prædita subtilitate, motibusque occultis agitata; jam ad
somnia
delabuntur, neglecta rerum constitutione vera: quæ fane
frustra
petenda est ex fallacibus conjecturis, cum vix etiam per
certissimas
Observationes investigari possit. Qui speculationum