| Monte, Guidobaldo del Mechanicorum Liber 1577 | ||||||
|
43
æqualis spatio ponderis D moti. spatium enim motus ponderis
D semper æquale est spatio motus puncti B, cùm in B sit appen
sum: spatium ergo potentiæ motæ ad spatium moti ponderis est,
vt CA ad CB; hoc est vt distantia à fulcimento ad potentiam
ad distantiam ab eodem ad ponderis suspensionem. quod demon
strare oportebat.
15 Primi.Ex 26 tertii.16 Quinti.23 Octaui Pappi.11 Quinti.
Sit autem vectis AB, cu
ius fulcimentum B; potentia
〈qué〉 mouens in A; & pondus
in C. dico spatium potentiæ
translatæ ad spatium transla
ti ponderis ita esse, vt BA ad
BC. Moueatur vectis, & vt
pondus sursum attollatur, ne
cesse est puncta C A sursum
moueri. Moueatur igitur A
sursum vsq; ad D; sitq; ve
ctis motus BD. eodemq;
modo (vt prius dictum est)
ostendemus puncta CA cir
culorum circumferentias de
scribere, quorum semidiametri sunt BA BC. similiterq; ostendemus
ita esse AD ad CE, vt semidiameter AB ad semidiametrum BC.
Eademq; ratione, si potentia esset in C, & pondus in A,
ostendetur ita esse CE ad AD, vt BC ad BA; hoc est distan
tia à fulcimento ad potentiam ad distantiam ab eodem ad ponde
ris suspensionem. quod oportebat demonstrare.
COROLLARIVM.
Ex his manifestum est maiorem habere pro
portionem spatium potentiæ mouentis ad spa
tium ponderis moti, quàm pondus ad eandem
potentiam.