| Monte, Guidobaldo del Mechanicorum Liber 1577 | ||||||
|
COROLLARIVM.
Ex hoc manifestum est, quò pondus à centro
libræ magis distat, eò grauius esse; & per conse
quens velocius moueri.
Hinc præterea stateræ quoq; ratio facilè osten
detur.
Sit enim state
ræ scapus AB, cu
ius trutina sit in
C; sitq; stateræ
appendiculum E.
appendatur in A
pondus D, quod
æqueponderet ap
pendiculo E in F 
appenso. aliud quoq; appendatur pondus G in A, quod etiam
appendiculo E in B appenso æqueponderet. Dico grauitatem
ponderis D ad grauitatem ponderis G ita esse, vt CF ad CB.
Quoniam enim grauitas ponderis D est æqualis grauitati ponde
ris E in F appensi, & grauitas ponderis G est æqualis grauitati pon
deris E in B; erit grauitas ponderis D ad grauitatem ponderis E in
F, vt grauitas ponderis G ad grauitatem ponderis E in B: & permu
tando, vt grauitas ponderis D ad grauitatem ponderis G, ita graui
tas ipsius E in F, ad grauitatem ipsius E in B; grauitas autem pon
deris E in F ad grauitatem ponderis E in B est, vt CF ad CB; vt
igitur grauitas ponderis D ad grauitatem ponderis G, ita est CF
ad CB. si ergo pars scapi CB in partes diuidatur æquales, solo
pondere E, & propius, & longius à puncto C posito; ponderum
grauitates, quæ ex puncto A suspenduntur inter se se notæ erunt.