| Monte, Guidobaldo del Mechanicorum Liber 1577 |
|
FCE, quia trutina est in
CF, & in F sustinetur. neq;
DCG, cùm trutina sit in 
CG, & in G quoq; susti
neatur; non igitur anguli
grauitatis causa erunt. ergo
neq; libra DE ab hoc situ
ob hanc causam mouebi
tur. Hanc autem eorum
sententiam dupliciter con
firmare videntur. primùm quidem asserunt Aristotelem in quæstio
nibus mechanicis has duas tantùm quæstiones proposuisse; eiusq;
demonstrationes, tum maiori, & minori angulo, tùm trutinæ posi
tioni inniti. Affirmant deinde experientiam hoc idem docere;
hoc est libram DE trutina existente in CF, in AB horizonti
æquidistantem redire. quando autem trutina est in CG, in FG
moueri. Verùm neq; Aristoteles, neq; experientia huic eorum
opinioni fauent, quin potius aduersantur. quantùm enim atti
net ad experientiam decipiuntur, ipsa quidem experientia ma
nifestum est hoc accidere, quando libræ quoq; centrum, vel su
pra, vel infra libram fuerit collocatum: non autem trutina dun
taxat supra, vel infra existente, id contingere.
Cardanus.