perpendicularis cadet.
duo
enim anguli vnius
trianguli
, vnus quidem
rectus
, alter verò ob­
tusus
esset. quod est im
possibile
. cadet ergo in
linea
OT in parte VT. sitq; PT.
erit PT secun
dùm
ipsos rectus circum
ferentiæ
OP descensus.
Quoniam
igitur angulus
ONV est rectus; erit
linea
OV ipsa ON ma
ior
. quare OT ipsa
figure
quoq;
ON maior existet. Cùm itaq; linèa OP angulos subten­
dat
rectos ONP OTP; erit quadratum ex OP quadratis ex
ON
NP simul sumptis æquale. similiter quadratis ex OT TP
simul
æquale. quare quadrata simul ex ON NP quadratis ex
OT TP simul æqualia erunt. quadratum autem ex OT maius
est
quadrato ex ON; cum linea OT sit ipsa ON maior. ergo qua
dratum
ex NP maius erit quadrato ex TP. ac propterea linea
TP minor erit linea PN, & linea LX. minus obliquus igitur est
descensus
arcus LA, quàm arcus OP. ergo pondus in L, ex ip
sorum
dictis, grauius erit, quàm in O. quod ex iis, quæ supra di
ximus
est manifestè falsum, cùm pondus in O grauius sit, quàm
in
L. non igitur ex rectiori, & obliquiori motu ita accepto col­
ligi
potest, secundùm situm pondus grauius esse, quantò in eo
dem
situ minus obliquus est descensus. Atq; hinc oritur omnis
fermé
ipsorum error in hac re, atq; deceptio: nam quamuis per
accidens
interdum ex falsis sequatur verum, per se tamen ex fal
sis
falsum sequitur, quemadmodum ex veris semper verum, nil
idcirco
mirum, si dum falsa accipiunt; illisq; tanquam verissi­
mis
innituntur; falsissima omninò colligunt, atq; concludunt.
decipiuntur
quinetiam, dùm libræ contemplationem mathemati
simpliciter assummunt; cùm eius consideratio sit prorsus me­
chanica
: nec vllo modo absq; vero motu, ac ponderibus (en­