| Monte, Guidobaldo del Mechanicorum Liber 1577 |
|
quidem non solum geometriam (vt Pappus testa
tur) absoluit, & perficit; verùm etiam & phisica
rum rerum imperium habet: quandoquidem
quodcunq; Fabris, Architectis, Baiulis, Agricolis,
Nautis, & quàm plurimis alijs (repugnantibus na
turæ legibus) opitulatur; id omne mechanicum
est imperium. quippè quod aduersus naturam
vel eiusdem emulata leges exercet; summa id
certè admiratione dignum; verissimum tamen,
& à quocunque liberaliter admissum, qui pri
us ab Aristotele didicerit, omnia mechanica,
tùm problemata, tùm theoremata ad rotundam
machinam reduci, atq; ideo illo niti principio,
non minus sensui, quàm rationi noto. Rotunda ma
china est mouentissima, & quò maior, eò mouen
tior. Verùm huic nobilitati adnexa est summa re
rum ad vitam pertinentium vtilitas, quæ propte
rea omnes alias à diuersis artibus propagatas an
tecellit; quòd aliæ facultates post mundi genesim
longa temporis intercapedine suos explicarunt
vsus; ista verò & in ipsis mundi primordijs ita fuit
hominibus necessaria, vt ea sublata Sol de mun
do sublatus videretur. nam quacunq; necessita
te Adæ vita degeretur; & quamuis etiam casis
contectis stramine, & angustis tugurijs, ac gurgu
stijs cœli defenderet iniurias; sic & in corporis ve
stitu, licet ipse nihil aliud spectaret, nisi vt imbres,