| Monte, Guidobaldo del Mechanicorum Liber 1577 |
|

Sit cuneus ABC, qui circa cylindrum DE circumuoluatur: sitq;
IGH cuneus circa cylindrum reuolutus, cuius vertex sit I. sit de
inde cylindrus cum circumposito cuneo ita accomodatus, vt absq;
vllo impedimento manubrio kF eius axi annexo circumuerti possit.
sitq; LMNO, quod scindendum est; quod etiam ex parte MN
sit immobile: vt in iis, quæ scinduntur, fieri solet: & sit vertex
I intra RS. circumuertatur kF, & perueniat ad kP; dum autem kF
circumuertitur, circumuertitur etiam totus cylindrus DE, & cu
neus IGH: quare dum KF erit in kP, vertex I non erit amplius
intra RS, sed cunei pars alia, vt TV: sed TV maior est, quàm
RS; semper enim pars cunei, quæ magis à vertice distat, maior
est ea, quæ ipsi est propinquior: vt igitur TV sit intra RS, opor
tet, vt R cedat, moueaturq; versus X, & S versus Z, vt faciunt
ea, quæ scinduntur. totum ergo LMNO scindetur. similiter
què demonstrabimus, dum manubrium kP erit in kQ, tunc GH
esse intra RS: & vt GH sit intra RS, necesse est, vt R sit in X,
& S in Z; ita vt XZ sit æqualis GH; semperq; LMNO amplius
scindetur. sic igitur patet, dum kF circumuertitur, semper R moue
ri versus X, atq; S versus Z: & R semper super ITG moueri, S au
tem super IVH, hoc est super latera cunei circa cylindrum circum
uoluti.