| Monte, Guidobaldo del Mechanicorum Liber 1577 | ||||||
|
Hk. dum igitur ML
erit in situ Hk; opor
tet, vt fiat maior scissio;
& D moueatur versus
O, G autem versus N:
& quò maior pars cu
nei intra DEFG ingre
dietur, eò maior fiet
scissio; & DG ma
gis adhuc impellentur
versus ON. pars igi
tur KG eius, quod scin
ditur, mouebitur à ve
cte AB, cuius fulcimen
tum est H, & pondus 
in B; ita vt punctum B ipsius vectis AB impellat partem KG.
& pars HD mouebitur à vecte CB, cuius fulcimentum est k; ita
vt B vecte CB partem HD impellat.
Cùm autem tria sint vectium genera, vt supra
ostensum est; idcirco conuenientius erit fortassè
cuneum hoc modo considerare.
Iisdem positis, intelligatur vectis AB, cuius fulcimentum B, &
pondus in H, vt in secunda huius de vecte diximus. similiter ve
ctis CB, cuius fulcimentum B, & pondus in K; ita vt pars HD
moueatur à vecte AB, cuius fulcimentum est B, & pondus in H;
ita vt punctum H ipsius vectis AB impellat partem HD. simi
li quoq; modo pars KG moueatur à vecte CB, cuius fulcimentum
est B, & pondus in k, it aut k ipsius uectis CB partem k G mo
ueat. quod quidem forsitan rationi magis consentaneum erit.