Et si funis in K per alium circumuoluatur
orbiculum
, cuius centrum sit N; qui dein­
de
trochleæ inferiori religetur in O; & po­
tentia
in M sustineat pondus D. dico pro­
portionem
potentiæ ad pondus sesquiter­
tiam
esse. figure

Quoniam enim potentia in E sustinens
pondus
D fune ECB AKPO subtripla est
ipsius
D, ipsius autem E dupla est potentia
in
H; erit potentia in H subsesquialtera pon
deris
D. simili quoq; modo quoniam po
tentia
in O, quæ est, ac si esset in centro or
biculi
ABC, subtripla est ponderis D; ip­
sius
autem O dupla est potentia in N; erit
quoq;
potentia in N subsesquialtera ponde­
ris
D. quare duæ simul potentiæ in HN pon
dus
D superant tertia parte, se se habentq; ad
D in ratione sesquitertia: & cùm potentia
in
M duabus sit potentiis in HN simul sum
ptis
æqualis, superabit itidem potentia in
M pondus D tertia parte. ergo proportio
potentiæ
in M ad pondus D sesquitertia
est
. quod demonstrare oportebat.

5 Huius.Ex 15 huius.3, 15,Huius.

Si autem in M sit potentia mouens pon­
dus
, simili modo ostendetur spatium ponderis D spatii potentiæ in
M sesquitertium esse.

Et si funis in O per alium circumuoluatur orbiculum, qui tro­
chleæ
superiori deinde religetur; eodem modo demonstrabimus
proportionem
potentiæ in M pondus sustinentis ad pondus ses­
quiquartam esse. & si in M sit potentia mouens, similiter osten­
detur
spatium ponderis spatii potentiæ sesquiquartum esse. pro­
cedendoq;
hoc modo in infinitum quamcunq; proportionem
potentiæ
ad pondus superparticularem inueniemus; semper〈qué〉