| Monte, Guidobaldo del Mechanicorum Liber 1577 | ||||||
|
73
MN: tres igitur potentiæ æquales in BDE totum sustinebunt pon
dus G; & vnaquæq; potentia in BD duplum sustinebit eius, quod
sustinet potentia in E. Cùm itaq; potentia in E partem H susti
neat, quæ quinta est pars ponderis G, ipsiq; sit æqualis; erit po
tentia in E subquintupla ponderis G. & quoniam potentia in B
partes kL sustinet, quæ quidem duplæ sunt potentiæ B, & partis H;
erit quoq; potentia in B ipsi H æqualis: quare subquintupla erit
ponderis G. Non aliter ostendetur potentiam in D subquintu
plam esse ponderis G. vnaquæq; igitur potentia in BDE subquin
tupla est ponderis G. quod demonstrare oportebat.
Si verò sint tres vectes AB
CD EF bifariam diuisi in
GHk, quorum fulcimenta
sint ACE; & pondus L eo
dem modo in GHk sit ap
pensum; quatuorq; sint po
tentiæ æquales in BDFG
pondus L sustinentes; simili
modo ostendetur vnam
quamq; potentiam in BD
FG subseptuplam esse ponde
ris L. & si quatuor essent vectes, & quinq; potentiæ æquales pon
dus sustinentes; eodem quoq; modo ostendetur vnamquamq;
potentiam subnonuplam esse ponderis. atq; ita deinceps.

PROPOSITIO VIIII.
Si quatuor duarum trochlearum binis orbi
culis, quarum altera supernè, altera vero in
fernè, ponderiq; alligata, disposita fuerit, cir
cumducatur funis; altero eius extremo inferiori