| Monantheuil, Henri de Aristotelis Mechanica 1599 | ||||||
|
156
enim plus distiterit vectis
ab hypomochlio, tantò fa
cilius ab eadem vi mouet.
Est igitur A hypomochlium,
& E A D vectis, vt & F A
C. Quantò igitur ipsum K
propius fuerit angulo A,
tantò propius fit commissu
ræ A. Hæc verò est hypo
mochlium. Necesse igitur
ab eadem vi coadducente
E, F plus extolli. Et quia
eleuatio ex aduerso est, ma
gis conteri necesse est, ma
gis verò contritum celerius
frangitur.
COMMENTARIVS.
De instrumentis.] Instrumentum ad frangendum nuces
potest appellari nucifrangibulum, & hoc non differt à forcipe
nisi quia leuiter in extremis excauatur ad excipiendum nucem fran
gendam commodius, Huiusmo
di est F A C E A B.
Cur facilius.] Quæritur
cur nucifrangibulum absque ictu
facillimè frangat nucem. Quod
problema, vt antecedens, generale
esse potest de quouis forcipe & forfice, ad capiendum scindendum
frangendum qualibus multis chirurgi, & quiuis manuales artifices
opera sua exercent & perficiunt.
Multa enim vis.] Repugnantia est ad augendam problematis
difficultatem sic,