| Monantheuil, Henri de Aristotelis Mechanica 1599 | ||||||
|
119
quibus facilius vertunt. In
succulis vero tenuibus ma
ius fit id quod extra est, li
gnum. Et id linea est quæ
ex centro.
COMMENTARIVS.
Cvr circa eandem.] In hoc capite continentur duo proble
mata vnum de ergatis, alterum de succulis. Illud cur ergatæ à
maioribus collopibus facilius mouentur: quam à minoribus. Hoc cur
succulæ graciliores etiam facilius mouentur, quam craßiores. Vtrum
que soluitur ex lineæ è centro longitudine maiore.
Maiores lineæ ex centro facilius & celerius mouentur ab eadem
vi minoribus.
Ergata & succula collopibus versatæ, sunt centrum, & col
lopes sunt lineæ ex centro, & quidem tantò maiores, quan
tò succula gracilior est ( pars enim quam craßitudo tegeret
ob gracilitatem detegitur.)
Ergo ergata & succula gracilior à collopibus maioribus facilius
ab eadem vi mouebuntur.
Cæterum quid hîc ζυγὸν ergata differat à succula, ὄνον Græci vo
cant, & scytalæ primum genus, parum video, nisi fulcris, aut craßi
tudine. Horum enim vnumquodque axis est circum quem voluitur
funis ductarius ad tollenda, vel trahenda onera transuersas habens
collopas, id est ligna oblonga in altera extremitate, vel vtraque, quæ
sunt tanquam vectes à vi adiuncta deprimendi vicißim. Differre
tamen possunt quod ergata erectum axem habeat, vel fulciatur dua
bus trabibus perpendiculariter erectis: succula supinum habet axem
vel etiam quatuor tignis ex vtraque parte binis sustentetur, vnde
ὄνος dicitur, tanquam gestanti cuidam asino similis sit. Huius fecit
mentionem Hippocrates sect. 3. lib. de fract. Ex vniuersis inquit,
machinationibus, quæ ab hominibus excogitatæ sunt, hæ tres om
nium valentißimæ, ὄνου id est axis versatio, impulsus per vectem, &
cuneus adactus. Namque homines sine aliquo vno, vel sine omnibus
nullum opus, quod maximam vim postulet, perficiunt. Hæc Hipp.