101
initium est motus. Plurimum itaque confert ad motus facilitatem,
vt
tum axis, tum rota intus sint læuißima, vnde aurigæ axungia
( quæ inde nomen traxit ) ipsa inungunt.

Quod parua sui.] Prima causa est facilitatis motus super plano
in
rotundis de modico contactu in omni sui positione. Contactus
enim
multa parte sui facit hærere, & simul esse ea, quæ sese sic con­
tingunt
, & quidem tantò magis, quantò maior est hic contactus.
quò igitur erit minor, minus hærere, citiusque diuelli faciet. Mul­
ta
autem præter rotunda vt triangulum æquilaterum, & tetraë­
dron planum in puncto contingere possunt, sed non in omni sui posi­
tione
, vt cum secundum vnam sui aream superiacent: at rotunda
siue
sphæra sit, siue circulus planum in vno puncto quouis modo se­
cundum
curuaturam posita attingunt. quod demonstratum est de
illo
quidem à Theodos. prop. 2. lib. 1. de Sphær. de hoc vero ab Eucli­
de
prop. 16. lib. 3.

Et quia non off.] Secunda causa est de occursantibus, quæ
rursus
cum minimam partem rotundorum attingant, & atterant,
minus
impediunt, quam quæ plus attingunt, pluribusque occursant.

Distat enim angulus.] Cum rotundum incumbit plano ad
omnes
rectas à quibus tangitur in ipso plano angulos facit contin­
gentiæ
, quorum singuli quia sunt minores quouis acuto angulo re­
ctilineo
, vt est demonstratum prop. 16. lib. 3. procliues sunt maxime
ad
motum. Latus enim curuum anguli vnius contactus semotum
quidem
est à plano: sed parum propter anguli angustiam. Et sic non
offensat
, & proximum est casui. Hinc etiam vna causa colligi po­
test
, cur rotunda maiora facilius moueantur minoribus, quod
angulos
sui contactus tantò acutiores faciunt: quantò sunt maiora,
vt
in libello nostro de angulo contactus demonstrauimus.

At si rectilineum esset.] Difficultas motus in mobili pendet
ab
eius internis aut externis. Interna est naturalis cuiusque propensio,
qua
extra locum existens, si liberum sinatur mobile, ad eum per se fe­
ratur
. Atque vt ibi vi retineatur, tamen quodam motu occulto
tendit
, vt graue deorsum, leue sursum, & semper secundum rectam
perpendicularem
in qua est centrum grauitatis mobilis: aliò nun­
quam
, nisi vi contraria nixus ille vincatur, vt cum graue sursum:
aut
leue deorsum: aut vtrumque ad latera propellitur. Itaque prima