100
corpus rursus parum tan­
gant
. At si recti lineum es­
set
, rectitudine sua mul­
tum
plani attingeret.

COMMENTARIVS.

Cvr quæ figurarum.] In hoc capite redit Aristoteles ad fi­
guras
rotundas, & quærit generaliter causas facilitatis motus
earum
, easque quinque aßignat modicum tactum, offensationem exi­
guam
, nutum dimidiæ partis, motum perpetuum, motum naturalem.

Tribus modis.] Rotundorum motus simplex per species indu­
citur
: sed diminutè. Perfectè autem sic. Rotundum omne per se mo­
uetur
, vel ab alio. Per se quidem vt cælum, cuius nulla pars primò
moueri
dici potest: omnes tamen simul in loco mouentur. Ab alio
verò
, in quo etiam eius quod mouetur pars aliqua primò mouetur,
& quidem duobus modis progrediente axe: vel manente. Progre­
diente
rursus duobus modis, priore cum motus incipit à circumfe­
rentia
, vt in rota super planum volutata: posteriore cum ab axe, vt in
rota
per axem currus circumducta. Manente verò, rursus duobus
modis
, nempè axe moto in suo loco: vel etiam immoto. Et moto qui­
dem
rursus duobus modis, primo cum motus incipit à circumferen­
tia
, vt in succula per collopes versa: secundo cum motus incipit ab
axe
, vt in mola & rota qua acuuntur gladij: immoto vero, vt in
trochlea
, cuius vertentis per funes motus incipit à circumferentia: sed
axe
omnino immoto. Sicque legitima diuisione & experimento ro­
tundorum
motus sex species infimæ reperiuntur, è quibus prima præ­
termissa
est ab Aristotele, quia nihil ad Mechanicen, secunda præ­
termitti
non debuit, nisi quia notißima.

Vel enim.] Cum rota currui subiecta est, tracto curru axis vnà
progreditur
. Et cum rota quiescere nequeat, quia axis tractus pre­
mit
, & pondus adijcit non ad perpendiculum: sic enim ad centrum
impelleret
: sed ad latus, quo trahitur, & pondere adiecto ad nutan­
tem
dimidia sui parte semper rotam, labitur. Facilius autem cir­
cumuertitur
: quam trahatur, itaque procedit. Et sic ibi quidem rota
ex
circumferentia, quam absidem hîc appellat, mouetur: sed ab axe