| Monantheuil, Henri de Aristotelis Mechanica 1599 | ||||||
|
Gubernaculum.] Gubernaculum remus erat apud antiquos,
sed multo latioris palmulæ: quam remi, quibus ad latera nauis remi
gabant. Ob id pterigion ab alæ extensæ similitudine vel latitudine
dicta est. Reliqua pars instar grandioris pali temo dicitur, qui ad ex
tremum in puppi cardinem retentus, conuoluitur ad obliquandum
nauim.
Cur gubernaculum.] Propositio est problematis in duas par
tes à nobis antea subdiuisi, vt & Aristoteles postea subdiuidendo
dissoluit.
Vt ab exiguo temone.] Propositi problematis admiratio au
getur, ex parte mouentis quidem tripliciter, quod motor sit vnus ho
mo, sit propemodum nihil agens, Cicero ludentem posuit, vtatur ad
id quod facere vult, exiguo instrumento nempè temone, vt qui sem
per breuior sit longißimo remorum: ex parte vero rei motæ, nempè
totius nauigij, & omnium, quæ vehenda naui imposita sunt. Quæ, vt
ijs qui viderunt omnia, manifestißima sunt: ita ijs qui non viderunt
incredibilia. præsertim si ex antiquorum monumentis repetant, quan
ta à quibusdam constructa sunt nauigia è quibus vnum ex Athe
næo placet hîc attexere, vt ex eo discant omnes quantam molem vnus
homo temone exiguo dimouere poßit. Longa est, sed vt spero, omni
bus lectu iucunda historia. Recitat igitur Athenæus Hieronem Syra
cusanorum Regem ad naues fabricandum ambitiosà animum inten
disse, & vnam imprimis memorabilem perfecisse, ad quam ædifi
candam, materiam in AEtna monte cædendam, indeque deuehen
dam curauisse, quæ sexaginta triremibus conficiendis satis esse potuis
set. quo dicto nauigij magnitudinem conijciendam nobis reliquit.
Ad nauticum autem instrumentum cum æs, ferrum, cannabim, reli
quaque, quibus opus erat, partim ex Italia, partim ex Iberia, partim
Rhodano flumine comparasset, trecentos operi faciendo fabros, arti
ficesque adhibuisse: ac materiæ dedolandæ præter administros fabri
cæ subseruientes opificijs, præfecto summæ operis architecto Archia
Corinthio. Quos ipse cum magnopere hortatus esset ad opus aggre
diendum, insuper etiam dies totos operis se curatorem, exactoremque
præbuisse: hac diligentia, his artificibus, hoc architecto, Regem ta
men illum dimidium tantum nauis intra sex menses perfecisse. Quo
facto inchoatam eo modo nauem in mare deducendam mandasse: vt