| Monantheuil, Henri de Aristotelis Mechanica 1599 | ||||||
|
69
rectæ C D prop. 31. lib. 1. sicque parallelogramma sunt O F & 
N C. Quoniam igitur diame
ter A B maxima est inscripta
rum in circulo, & K I propin
quior centro ipsi L H remotiore
maior est prop. 15. lib. 3. harum
quoque dimidiæ M B, N I, O
H prop. 3. lib. eiusdem erunt in
æquales & M B maior quam
N I, & N I quam O H. Ab
his igitur sublatis æqualibus M
C, N F, O G parallelogram
morum O F, N C lateribus oppositis prop. 34. lib. 1. reliquæ C B,
F I, G H erunt inæquales ax. 5. Et quidem reliqua C B à maiore M
B maior: quam F I: & F I eadem ratione maior quam G H, &
sic de cæteris. Igitur si chorda rectas, &c. quod fuit demonstrandum.
Itaque mouetur nauis.] Causa efficiens motum nauis actua
riæ, & modus quo efficitur, hic exprimitur esse impulsio remi à re
mige, mouente animato. Modus est cum remi palmula aquam ingres
sa, & aquæ ob sui copiam, tanquam solo, firmiter renitenti innixu
manubrium antrorsum propellitur à remige, & proinde totus remus
vnum continuum & validum inflexileque existens, excepto palmu
læ extremo quod ob aquæ renixum vtcumque immobile manet, &
per consequens alligata remo, eò quò manubrium, promouentur.
Nauis autem per scalmum alligata est remo. Nauis igitur promouebi
tur antrorsum, si eò manubrium promotum sit. Dixi si eò manubrium
promotum sit, quia concitato nauigio, quum remiges inhibent, contra
fit. Manubrium siquidem mouetur retrorsum, proinde vna cum eo
& nauis. Ad huius rei fidem locus est apud Tullium luculentus.
Nunc vt ad rem redeam, inquit, inhibere illud tuum, quod valde
mihi arriserat, vehementer displicet. Est enim verbum totum nauti
cum: quanquam id quidem sciebam: sed arbitrabar sustineri remos,
quum inhibere essent remiges iußi. Id non esse eiusmodi, didici heri,
quum ad villam nostram nauis appelleretur: non enim sustinent, sed
alio modo remigant, id ab ἐποχῆς remotißimum est. Et postea subdit.
Inhibitio autem remigum motum habet, & vehementiorem quidem