tantum parte, quæ hypomochlio occurrit, motus con­
quiescit
, reliquà parte, quæ cum centro extra hypomo­
chlium
cadit, nihil impedità: impulsus ergo pilæ, cúm
motus
centri est perpendicularis ad planum, ubi percus­
sit
in hypomochlio â motu conquiescit: at vero planum
ex
illà plagà in percutiente nouum determinat impul­
sum
, juxta directionem plagæ, quam infert; à quo eadem,
quà
venit, vià retroagitur: & siquidem duritie præstat,
erit
plaga & qui hanc sequitur impulsus in utroque; æqua­
lis
, ac proinde motus reflexus æqualis motui recto: de­
ficiet
autem motus reflexus â motu recto, si defectu du­
ritiei
minorem recipiat, quam dedit plagam. Quód si
ergo
duo globi violentiá æquali sibi occurrant, sitque; mo­
tus
centri utriusque; in eádem lineà rectà; quia tum uterque
alteri
, non minús quam planum, est hypomochlij loco,
ab
illâ communi plagà in utroque, emoritur, nouus verò
quo
retro aguntur, impulsus regeneratur. Licet verò
posit: 2. inficiamur ejusmodi globos sibi occurrentes re
silire
, id tamen exempli gratia ad naturam contrarij ma­
gis
explicandam, & ex suppositione, si nimirum impul­
sus
ei ratione misceantur, à nobis dictum fuit: at verò hi
impulsus
non miscentur, verùm uni abolito alius suc­
cedit
. Quód si verò uterque; globus in motu percutiat vi­
olentià
inæ quali, impulsus quidem minoris, ubi percus­
sit
majus, ob hypomochlium à motu conquiescit, im­