b ad arcum cb: propterea quòd perpendiculum ex c & e
æquali tempore recurrit in b per prop: 24. erit ut arcus
fb ad arcum db, ita velocitas excursus in fb ad velocita­
tem
excursus in db. At verò ut idem arcus fb ad arcum
db, ita violentia inclinationum in illis arcubus collecta:
tollit
autem violentia partem impulsus sibi æqualem
per
posit: 2. igitur ut arcus fb ad arcum db, ita ablatum
ad
ablatum, hoc est velocitatis decrementum, & velo­
citas
reliqua ad reliquam velocitatem habet autem ve­
locitas
motus eandem rationem, quam interualla. Quia
ergo
excursus eandem rationem habent tum ad se, tum
ad
interualla, quam habent recursus ad se, & sua inter­
ualla;
fiunt autem recursus eodem vel æquali tempo­
re
, erunt quoque; excursus eodem vel æquali tempore, ac
proinde
inter se æquales.

Propositio XXVI.

Motus per arcus similes inæqualium circulorum rationem ha­
bent
quam sinus illorum arcuum.

ASsumantur duo arcus, in circulo quidem maiori bd.
bf, in circulo autem minori ce.cg inter se similes: di­
co
motum perpendiculi ex f in b ad motum ex g in c, &
motum
ex d in b ad motum ex e in c eandem rationem
habere
quam sinus illorum arcuum. angant enim