dem maiora sumit incrementa: quia tamen in quolibet
puncto
circuli per lineas fit tangentes, quæ in recursu
continuó
magis ac magis sunt inclinatæ; erunt in quo­
libet
puncto recursus minora huius velocitatis incre­
menta
: ita nimirum ut si arcus sumantur æquales, ma­
jor
sit accessio velocitatis in arcu primo, quam in arcu
secundo
: & velocitas in arcu circuli collecta minor ve­
locitate
in lineà rectà illi arcui æquali, quæ tangens sit
principii
eiusdem motus circularis. Sicuti verò in re­
cursu
velocitas continuó & inæqualiter crescit, ita in
excursu
, quia motus violentus, proportionaliter decre­
scit
, fiuntque; huius decrementa æqualia illius incremen­
tis
, prima nimirum ultimis; propterea quód utraque; fiunt
ab
eadem grauitate, quæ à principio excursus per lineas
grauitat magis inclinatas. Quòd si ergo sola grauitas
minuat
impulsum, quia in æqualibus à statione interual
lis
, ob similem inclinationem, æqualiter grauitat; erunt
ut
arcus inter se, ita eiusdem grauitatis impulsus: &
quia
impulsus contrarius tollit partem sibi æqualem,
erunt
excursus & recursus inter se æquales. At verò
quia
non sola grauitas impulsum minuit, sed etiam in­
clinatio
motus; sicuti enim grauitas extra lineam per­
pendicularem
minùs grauitat, ita impulsus extra line­
am
sui motus, cuius terminus est veluti centrum, mi
nús
impellit suum mobile: quód si enim funda lapidem