| Marci von Kronland, Johannes Marcus De proportione motus figurarum rectilinearum et circuli quadratura ex motu 1648 |
|
tum seu impulsum duobus modis fieri docet Aristoteles, ὠ'σει
seu pulsione: ut cùm à tergo motui instamus: & percussione,
in eo à se differentes; ut ὠσιτ sit χίνησις ἀπὀ τη̄ς ἅψσεως, πλη
γὴδ [...] ἀπὸ τῆς φορἀς. De quo an verum sit, dubitamus. Nam
si plures globi inter se æquales, & contigui ordine sequantur;
percusso primo ultimus movetur omnibus alijs immotis: ne
cesse autem hunc à penultimo moveri, habebit ergo plagam
ex hoc, absque eo quòd moveatur. Plagam enim fieri ex eo
constat: quòd si ultimo loco pila crystallina aut vitrea excipi
at hunc motum, frangi contingit. Dici tamen potest pro Ari
stotele, ad plagam inducendam motum esse necessarium: li
cet non plagam totam, sed huius principium sequatur. Hæc
enim à primo globo incipiens ad ultimum terminatur, & ve
luti pro unâ plagâ habetur. At verò quamobrem à percussi
one nonnulla frangi contingat, maior est dubitatio. Nam
certum est dictas passiones ex impulsu provenire: percutere
enim est producere impulsum, & percuti hunc recipere. Si
itaque impulsus corpora, in quibus recipitur, frangit; oporte
bit sanè illam velocitatem motûs consecuta, quam affert pla
ga, frangi in ipso motu: quod tamen non fit. Vasa enim vi
trea, priusquàm solidum occurrat, in ipso lapsu non collidun
tur. Sed neque percussio per se hunc affectum inducit: idem
enim est siuè percutiat, siue percutiatur θραυστὸν vitrum enim
& saxo illisum, & à saxo allisum pari facilitate frangitur. At verò
cùm pila vitrea aut crystallina aliam percutit sibi æqualem seu
ferream, seu lapideam, non frangitur ex illo ictu quantumvis
intenso. Videtur ergò huius ratio ex impulsu provenire, non
absolutè, quem habere potest quouis dato maiorem, atque adeo
infinitum absque ullâ partium collisione: sed ex inæquali mo
do hunc recipiendi. Propterea quòd partes propiores plagæ
hunc priùs habeant, magisque intensum: qui totus non nisi in a-