PARS QVARTA.

De percussionibus.

QVID COLLISIO ET FRACTVRA.

COrpora invicem collisa aut mutant figuram, aut sunt
absque mutatione. Mutatur autem figura partis unius plu­
riumue
amissione, aut μεταστἁσες & situ illarum permutato:
atque hæc πιεστὰ dicuntur: quorum superficies in prosundum
permutatur
, nec dividitur, nec ulla particula aliò transfertur;
quemadmodum
fit in aquâ pressâ. Talia verò sunt Aristoteli,
quæ
meatus habent vacuos cognati corporis, tametsi forte
mollioribus
sint pleni, in quos partes pressæ recipiantur.

Ita enim pila ærea aquâ, aut aëre plena, à vi externâ pressa su­
perficiem
gibbam, aliâ seu planâ, seu concavâ permutat: quan­
quam & in totum solida ob minores meatus πιεστὰ dicantur.
quæ
si manentem habeant compressionem, πιλητα ut cera, æs,
plumbum
, aurum: ἀπιλητα verò sunt, quæ à compressione re­
assurgunt
. At verò quæ in percussione partem unam plures­
amittunt, χαταχτὰ χαὶ δραυστὰ hoc habent discrimen: quòd
χάταζις sit divisio in partes magnas: ut cùm lignum aut os fran­
gimus
: θραῡσις verò in partes plures quàm duas: ut in lapi.
de
, testà, vitro. Cuius rationem reddit Aristoteles πολλοὺς ἔχειν
παραλλάτοντας πὀρους; Itaque fit ut cùm continui |non sint, sed
alternâ permutatione positi; facto| initio motûs| non in dire­
ctum
, sed tortuosè procedat fissura: & plaga una, ob|indispo.
sitionem subiecti, non unum producat essectum. Quem mo-