| Marci von Kronland, Johannes Marcus De proportione motus figurarum rectilinearum et circuli quadratura ex motu 1648 | ||||||
|
men illius partes pervadit. In corpore autem vastæ molis,
cuiusmodi tellus, eò usque procedit, dum illâ extenuatione
prorsus insensilis euadat: & cùm nulla est reciprocatio, neque
vibratio contingit. Tremere tamen interdum solum ex in
genti plagâ constat: cùm partes vehementer pressæ reassur
gunt. At verò quousque una quæque plaga se extendat, necdum
liquet: constat sanè longissimè protendi: in magnâ enim di
stantiâ auribus terræ admotis sonum etiam non magnum per
cipiunt excubitores. Est tamen magna differentia pro qua
litate terræ: cavernosa enim multúmque aëris continens so
num longiùs protendit, quàm uliginosa & palustris: & quæ
continua est ac veluti concatenata, quàm sabulosa & intercisa.
Notandum Quartò, impulsum naturâ suâ lineam rectam &
viam sequi percutientis. itaque si perpendiculariter incidat pla
no motum seu impulsum producit in directum, si nihil obstat.
At cùm resistentia maior est ex unâ, quàm aliâ parte: ut cùm
trabem longiorem percutimus non in centro gravitatis, sed in
parte uni extremo propiore: tum motus non fit in directum,
sed circularis: cuius centrum alterum extremum quiescens,
& à plagâ magis remotum. Quòd si percussio fiat in centro:
tametsi ad partes remotiores à plagâ minor impulsus se exten
dat; quia tamen centrum gravitatis æquationem inducit;
omnes æqualiter & in directum moventur. In Sphærâ autem
seu globo impetus à plagâ in centrum dirigitur, si moveri de
beat: quod alioqui non est necessarium: quandoque enim pla
ga ex obliquo illius partem decerpit. At si globus alium
percutiat quacunque ratione, neceslariò hæc plaga centrum spe
ctat. propterea, quòd utrumque centrum atque illorum plaga sit in
eadem lineâ rectâ. Nulla tamen plaga ex obliquo facta to-