Quòd
si enim æqualis eidem esset, motus medius fieret per di­
ametrum
AG. minor verò effectus grauitate, motum sinuo­
sum
terminabit inter C & G. quod quidem in syphonibus atque
effluxibus aquæ sinuosis magis licebit experiri.

figure

Quam proportionem habeat impulsus
ad
gravitatem.

Quod verò obijcitur, si motusratione sit mistus, cúm plaga mi­
nuat
impulsum, grauitas verò eadem maneat; nunquam ad destina­
tam
metam mißilia, quæ ad libellam diriguntur, perventura.

Respondeo gravitatem ad impulsum VG sagittæ, valde exi­
guam
proportionem habere: ac proinde ob insensilem cur­
vitatem
pro lineâ rectâ æstimari. Quod quidem hac ratione
videtur
suaderi. Cùm in lapsu grauium impulsus in omni
puncto
motús sit maior gravitate per prop: 11; atque eo modo
augeatur
, quo triangulum sibi simile manens, per prop: 12: