gnarum esse voluit futurum Vatem: qualem quoque vitæ humanæ custo­
dem
requirit vester Hippocrates. Rectè quidem tu hæc, inquam ego: at
verò
huius acerræ atque ignis, quis nam in me typus? Tam citò, refert ille,
es
oblitus! nam alioquin malorum sensus esse solet diuturnus. Ego
verò
dic, amabo te, aio quidnam ex igne mali sum passus? namillud qui­
dem
ego prorsus ignoro. Quòd enim non ita pridem utramque Domum,
quæ
ex hæreditate meâ erant reliquæ, ignis absumpsit, tu optimè nosti
quàm
æquo animo tulerim: leuior enim hæc jactura mihi visa; quàm ut
mentem
his assuetam turbaret. Ad hæc ille: non meministi, inquit,
illâ eadem nocte, quâ Phitomorphosis tua symbolo præludebat, ma­
num
tibi adustam? Memini sanè, inquam ego. Nam ubi studijs fessum
caput
in codicem sacrum reclinassem; dormienti mihi, nescio quo pa­
cto
, manus dextra subducta, & in ignem candelæ paulo remotioris pro­
ducta
digitum anularem adussit: cuius sensus acer me quidem euigila­
re
fecit, manum verò ut insanam incusare. Ita quidem tu, ait Motus, à
veritate
aberrans: at verò illa te longè sapientior fuit: quæ a Sapien­
tissimo
Genio tum dirigebatur: Vt nimirum etiam hac parte symbolum
impleres
. Deinde veró quòd igne hoc elementari futurum Vatem initi­
ari
oportebat. Vide nunc has plantas, quibus Symbolum insignitur.
Agnoscis hanc perpetuò virentem atque victricem LAVRVM: quam ignis
Jouius tuetur inclusus? hanc PALMAM canenti OLIVÆ sociatam? effare:
quid
siles? Agnoscis nunc demum tuam Phitomorphosin? Ohe quid
audio
, inquam ego! etiamne mentis penetralia tibi patent? quem ego
rebar
solis corporibus mancipatum. Et ubi inquit ille maiores per­
turbationum
motus, quàm in mentibus humanis? At velocitas mentis,
inquam
ego, omni motu corporeo est velocior. Si ergo inest velocitas,
ait
, inerit sanè & motus. Quanquam falleris, ratus mentem Corpori
huic
terreno alligatam omni motu corporeo esse velociorem: quæ neq,
huius
frigidi Saturni velocitatem ullâ ratione assequi valet. At COPER­
NICVS, inquam ego, cum GALILÆO & multâ turbâ sophorum hanc tibi
Cœlóque prærogatiuam ademit: qui solem in medio mundi stare immo­
tum
, terram verò circumire jussit. Atqui refert ille, in eo satis osten­
dunt
animi sui tarditatem: Dum assequi non valent hanc meam in cor­
poribus
velocitatem. Sed hîs relictis ad tuam Phitomorphosim me
conuerto
: neque enim abesse potui ex illâ motione; dum planta una ex