| Marci von Kronland, Johannes Marcus De proportione motus figurarum rectilinearum et circuli quadratura ex motu 1648 | ||||||
|
quoque inferunt plagam. Non igitur huius ratione videtur
differre motus; verùm acceleratio ad partes summas ad ve
ctem referri debet. Atque inde sequitur, cylindrum ab æqua
li cylindro percussum inæqualiter moveri. Et cùm orbiculus
ad alium sibi æqualem, eo modo habeat, quo cylindrus; ne
cesse illâ successione orbiculorum in plano motum deficere.
Vtergo cylindrus æqualiter moveatur ab alio cylindro; inæ
qualis esse debet plaga: & tanto maior propè basim, quanto
in summo augetur ratio vectis.
THEOREMA VII.
Si duo orbiculi simul iuncti & æquales percutiant alios duos, simul
quo〈que〉 iunctos & prioribus æquales, habeant verò à tergo orbiculum ma
iorem; immotâ basi primâ, movetur basi, secunda.
Cùm duo orbiculi æquales simuliuncti percutiunt alios du
os simul quoque iunctos & æquales: licet inæqualem afferant
plagam; quia tamen uterque orbiculus ex illâ inæquali plagâ se
abducit; quisque suo orbiculo expulso à motu conquiescit.
At cùm alius orbiculus maior accedit: in quem impetus se ex
onerat illorum orbiculorum: quia inæqualem atque minorem
á basi recipit plagam; per theor: 2. huius, reflexo altero orbi
culo movebitur basis. Cùm igitur hæc basis secunda à pla
gâ se abducat; quiescet à percussione basis prima. Constat
verò illo orbiculo reflexo, reflecti quoque orbiculum priorem
huic contiguum.
THEOREMA VIII.
Si basim cylindri orbiculati percutiat alius orbiculus æqualis; habe-