lem plagam, & qui hanc sequitur impulsum. Nam cùm à
principio
eodem motu ferantur; necesse à maiori impulsu mo­
veri
graviorem: quò minùs ergo velociter irrumpat, totúmque
impulsum
recipiat minor, à graviori detinetur. Igitur basis
tum
quia minori impulsu agitur, tum quia gravitate aliená de­
tinetur
, ad minus intervallum movetur.

THEOREMA IV.

Si duo orbiculi simuliuncti & æquales percutiant alium maiorem
& immotum; uter〈qué〉 reflectit.

Quia enim'minor est impulsus, à plagâ illorum orbiculo­
rum
, quàm ut loco moveat maiorem: siue à gravitate primâ
seu
propriâ, siue secundâ detineatur: ut cùm ligneus metalli­
cum
, aut alium sibi quidem similem verùm in plano firmatum
percutit
: neque hic à plagâ se abducit, aut alium contiguum
movet;
recipiet uterque orbiculus à percusso æqualem illi quam
dedit
plagam: igitur cùm impulsus sit agens necessarium,
terque
orbiculus reflectet ex illâ plagâ.

THEOREMA V.

Si plures orbiculi simul iuncti percutiant alium maiorem, & à
plagâ illâ immotum; ad minus intervallum reflectunt basi propiores.

Cùm omnes orbiculi percutiant, neque ad ullius plagam
moveatur
ille orbiculus: recipient à percusso æqualem illi,
quam
quisque dedit plagam. At verò basis per Theor: 2. mo­
tum
habet magis impeditum: igitur cùm velocitas motûs de­
terminet
plagam; minor erit huius, quàm reliquorum plaga.