à quibus defenditur, habet parallela, in totum aversâ. Per­
cusso
autem muro licet in aliam partem reflectat: quia tamen
ex
obliquo ictus fiunt, violentiâ in plures distractâ, minùs no­
inferunt.

Secundus modus ut siue totam plagam, siue illius partem
recipere
cogantur, id cum minori detrimento & concussione
fiat
.

Et cùm ruina proveniat ex solutâ compage: cùm vel partium
iuncturæ
, quibus muri, turres, & propugnacula sunt structa, de
hiscunt
: vel partes solidæ ex vehementiâ ictûs fatiscunt; ne­
cesse
illam violentiam ita dispensare; ut nullâ parte insigniter
læsâ pertranseat; & neque partem solidam frangat; neque unam
ab
aliâ divellat. Hoc autem pendet à duobus: materiâ ni­
mirum
, atque; huius partium situ. In quæstione enim de fra­
cturâ ostendi in diversis corporibus inæqualiter recipi impul­
sum
. Nam quæ cedendo in plures veluti ictus hunc partiun­
tur
. minùs noxæ sentiunt, minùsque latè se extendit plaga.
Talia verò sunt π [...] στὰ cum lentà visciditate, et quæ percussa
minùs
sonant: ob atomos enim inæqualiter positas per illas
ambages
discerpitur impulsus. Saxa ergò, quæ surda dicun­
tur
, cæteris paribus ad impetum sustinendum sunt aptiora.
Quod attinet situm, quia soliditas muri maior est longitudine
aut
crassitie saxi; necesse plura ordine disponi, quousque simul
iuncta
adæquent illam molem. Alia ergo situm extra habent,
ictusque; & primum impetum sustinent; alia medio locò: alia
demum
parieti interno sunt pro firmamento. Nihil hic dico
de
illâ concatenatione, quâ duo saxa uno superposito nectun­
tur
, atque unum quodque; duobus retinaculis firmatur: ut licet
uno
exempto nihil detrimenti reliqua sentiant: quod quidem
erat
futurum, si totâ mole æqualibus sabsternerentur. De
quibus
sapienter, docteque, Architecti: hic enim Geometram,