| Marci von Kronland, Johannes Marcus De proportione motus figurarum rectilinearum et circuli quadratura ex motu 1648 | ||||||
|
contingat, videndum. Nam ita fieri opinantur, qui negant
extra suturam illius ossis, in quo recipitur plaga, fissuram pro
tendi. Cuius rationem assignant, quòd pars illa à plagâ affe
cta nimis sit robusta: ac proinde in partem proximam, quæ ob
nativam constitutionem minùs resistere valet, illa violentia
se recipiat. Et quidem experientia his videtur favere. Quan
doque enim à percussione neque locum plagæ, neque huic opposi
tum, sed quemvis alium infestari & frangi contingit. cùm ni
mirum illarum partium unio minorem vim habet ad quiescen
dum, quàm impetus ad movendum.
Defortificatione aduersum ictus
Tormentorum.
QVia mœnia urbis, castelli, aut propugnaculi ictus tormen
torum admittere necessitas quandoque cogit; providen
dumquô eiusmodi ictus debilitentnr, minorem eâ ratione plagam
afferentes. Id autem duobus modis assequi contingit: primo ma
iori parte ictûs exclusâ, quem totum vitare nequimus: pars
enim dimidia, aut tertia minorem noxam dabit, quàm totus.
Minuitur autem cùm non nisi obliquè recipitur. Conside
randum ergo quibus potissimum locis urbs ad inuasionem sit
opportuna & quâ ab hostium tormentis minùs tuta: tum enim
latus munitionis oppositum eiusmodi locis, quantùm fieri li
cet, oblique ducendum: quò ictus recipiat magis obliquos.
Quâ verò parte ob situm locorum machinæ admoveri neque
unt, in directum procurrere potest. Tum igitur ictus obliquè
incidentes non nisi partem plagæ dant à lineâ hypomochlij de
finitam: reliquâ parte, quæ necdum percussit, reflexâ: & si
quidem propugnaculum impetitur; quia latera sibi oppositis,