127
si minus offendit vitam vis horrida teli
ossibus
ac nervis diselusis intus adacta,
at
tamen insequitur languor terraeque petitus
segnis
, et in terra mentis qui gignitur aestus,
interdumque
quasi exurgendi incerta voluntas.
ergo
corpoream naturam animi esse necessest,
corporeis
quoniam telis ictuque laborat.

Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
constiterit
pergam rationem reddere dictis.
principio esse aio persuptilem atque minutis
perquam
corporibus factum constare. id ita esse
hinc
licet advertas animum ut pernoscere possis:
nil
adeo fieri celeri ratione videtur,
quam
sibi mens fieri proponit et inchoat ipsa;
ocius
ergo animus quam res se perciet ulla,
ante
oculos quorum in promptu natura videtur.
at
quod mobile tanto operest, constare rutundis
perquam
seminibus debet perquamque minutis,
momine
uti parvo possint inpulsa moveri.
namque movetur aqua et tantillo momine flutat
quippe
volubilibus parvisque creata figuris,
at
contra mellis constantior est natura
et
pigri latices magis et cunctantior actus;
haeret
enim inter se magis omnis materiai
copia
, nimirum quia non tam levibus extat
corporibus
neque tam suptilibus atque rutundis.
namque
papaveris aura potest suspensa levisque
cogere
ut ab summo tibi diffluat altus acervus;
at
contra lapidum conlectum ipse euru' movere