124
ut sibi consciscant maerenti pectore letum
obliti
fontem curarum hunc esse timorem,
...
hunc
vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
rumpere
et in summa pietatem evertere suadet;
nam
iam saepe homines patriam carosque parentis
prodiderunt
, vitare Acherusia templa petentes.
nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis
in
tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
interdum
, nilo quae sunt metuenda magis quam
quae
pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
hunc
igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non
radii solis neque lucida tela diei
discutiant
, sed naturae species ratioque.

Primum animum dico, mentem quam saepe vocamus,
in
quo consilium vitae regimenque locatum est,
esse
hominis partem nilo minus ac manus et pes
atque
oculei partes animantis totius extant.
...
sensum animi certa non esse in parte locatum,
verum
habitum quendam vitalem corporis esse,
harmoniam
Grai quam dicunt, quod faciat nos
vivere
cum sensu, nulla cum in parte fiet mens
ut
bona saepe valetudo cum dicitur esse
corporis
, et non est tamen haec pars ulla valentis.
sic animi sensum non certa parte reponunt;